|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/

Singula hac super re per Nos iam alias exhibita documenta, quoniam adhuc ob vestros ac Fidelium oculos versantur, hic repetere supervacaneum arbitramur. At vero rursus declarare inopportunum non est, civilem potestatem, civiles coniugii effectus statuere ac disponere quidem posse; sed quod ipsum Matrimonium proxime spectat, Ecclesiae sanciendum relinqui oportere: profiteatur eadem laica potestas verum ac legitimum Matrimonium esse, quod a Christo Iesu institutum fuit, et ab Ecclesia reapse proponitur; indeque ad effectus, qui ex civium coniugiis in civili consortio consequuntur, sive denegandos, sive concedendos procedat.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Etenim ab acerrimis Dei hominumque hostibus catholica Ecclesia, eiusque salutaris doctrina et veneranda potestas, ac suprema huius Apostolicae Sedis auctoritas oppugnata, proculcata, et sacra omnia despecta, et ecclesiastica bona direpta, ac Sacrorum Antistites, et specialissimi viri divino ministerio addicti, hominesque catholicis sensibus praestantes modis omnibus divexati, et Religiosae Familiae extinctae, et impii omnis generis libri, ac pestiferae ephemerides, et multiformes perniciosissimae sectae undique diffusae, et miserae iuventutis institutio ubique fere a Clero amota, et quod peius est, non paucis in locis iniquitatis, et erroris magistris commissa.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Ubi dominatus premat aut impendeat eiusmodi, qui oppressam iniusta vi teneat civitatem, vel carere Ecclesiam cogat libertate debita, fas est aliam quaerere temperationem reipublicae, in qua agere cum libertate concessum sit: tunc enim non illa expeditur immodica et vitiosa libertas, sed sublevatio aliqua, salutis omnium caussa, quaeritur, et hoc unice agitur ut, ubi rerum malarum licentia tribuitur, ibi potestas honeste faciendi ne impediatur.